, Seneka Myœli (2) 

[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.I 2 " 1.Si detraxeris iudicium, desinunt esse beneficia, in aliud quodlibet incident nomen.I 2 " 3Nemo beneficia in calendario scribit nec avarus exactor ad horam et diem appelat.Numqu-am illa vir bonus cogitat nisi admonitus a reddente; alioqui in formam crediti transeunt.Tur-pis fenerario est beneficium expensum ferre.85 I 3 " 1Is perdet beneficia, qui cito se perdidisse credit; at qui instat et onerat priora sequentibus,etiam ex duro et immemori pectore gratiam extundit.I 5 " 2 3Non potest beneficium manu tangi: res animo geritur.Multum interest inter rnateriam be-neficii et beneficium; itaque nec aurum nec argentum nec quidquam eorum, quae pro maximisaccipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis voluntas.Imperiti autem id, quod oculis incur-rit et quod traditur possideturque, solum notant, cum contra illud, quod in re carum atque pre-tiosum est parvi, pendunt.Haec, quae tenemus, quae aspicimus, in quibus cupiditas nostrahaeret, caduca sunt, auferre nobis et fortuna et iniuria potest; beneficium etiam amisso eo, perquod datum est, durat.Est enim recte factum, quod irritum nulla vis efficit.I 6 " 2Animus est, qui parva extollit, sordida illustrat, magna et in prerio habita dehonestat; ipsa,quae appetuntur, neutram naturam habent, nec boni nec mali: refert, quo illa rector impellat, aquo forma rebus datur.I 6 " 3Itaque boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt; mali rursus non effugiunt impietatem, qu-amvis aras sanguine multo cruentaverint.I 12 " 2Apud paucos post rem manet gratia; plures sunt, apud quos non diutius in animo sunt do-nata quam in usu.II 1 " 2.Ingratum est beneficium, quod diu inter dantis manus haesit, quod quis aegre dimitterevisus est et sic dare, tamquam sibi eriperet.II 1 " 4Vota homines parcius facerent, si palam facienda essent; adeo etiam deos, quibus honestis-sime supplicamus, tacite malumus et intra nosmet ipsos precari.II 3 " 1Ingentia quorundam beneficia silentium aut loquendi tarditas imitata gravitatem et tristi-tiam corrupit, cum promitterent vultu negantium; quanto melius adicere bona verba rebus bo-nis et praedicatione humana benignaque commendare, quae praestes!II 5 " 1Nihil aeque amarum quam diu pendere; aequiore quidam animo ferunt praecidi spem suamquam trahi.Plerisque autem hoc vitium est ambitione prava differendi promissa, ne minor sitrogantium turba, quales regiae potentiae ministri sunt, quos delectat superbiae suae longum86 spectaculum, minusque se iudicant posse, nisi diu multumque singulis, quid possint, osten-derint.Nihil confestim, nihil semel faciunt.Iniuriae illorum praecipites, lenta beneficia sunt.II 5 " 3Ubi in taedium adductus animus incipit beneficium odisse, dum exspectat, potest ob idgratus esse?II 5 " 3 4Est enim etiam bonarum rerurn sollicita exspectatio, et cum plurima beneficia remediumalicuius rei afferant, qui aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest liberare, aut tardiusgaudere, beneficio suo manus affert.Omnis benignitas properat, et proprium est libenter fa-cientis cito facere.II 11 " 5Si gratos vis habere, quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed ames.II 13 " 1O superbia, magnae fortunae stultissimum malum! Ut a te nihil accipere iuvat! Ut omnebeneficium in iniuriam convertis! Ut te omnia dedecent! Quoque altius te sublevasti, hoc de-pressior es ostendisque tibi non datum aggnoscere ista bona, quibus tantum inflaris; quidquiddas, corrumpis.II 15 " 1Numquam in turpitudinem nostram reditura tribuamus.Cum summa amicitiae sit amicumsibi aequare, utrique simul consulendum est.II 17 " 6Multi sunt tam pravae naturae, ut malint perdere, quae praestiterunt, quam videri recepisse:superbi et imputatores; quanto melius quantoque humnanius id agere, ut illis quoque partessuae constent, et favere, ut gratia sibi referri possit, benigne omnia interpretari, gratias agen-tem non aliter, quam si referat, audire, praebere se facilem ad hoc, ut, quem obligavit, etiamexsolvi velit!II 17 " 7Optimus ille, qui facile dedit, numquam exegit, reddi gavisus est, bona fide, quid praestitis-set, oblitus, qui accipientis animo recepit.II 18 " 2.Omne enim honestum in arduo est, etiam quod vicinum honesto est; non enim tantumfieri debet, sed ratione fieri.Hac duce per totam vitam eundum est, minima maximaque exhuius consilio gerenda.87 II 18 " 3Videamus, num etiam maiore dilectu quaerendus est, cui debeamus, quam cui praestemus [ Pobierz całość w formacie PDF ]
  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • anikol.xlx.pl