, Commentariorumd Modrzejewski 

[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Igitur si sententiae Theodosianae accedere libet, certe non omne crimen, quod in prin-cipem committitur, non omne dictum, non omne factum, maiestatis erit.Alexander etiamimperator, cum superioribus ante se temporibus multos uideret ob leuissimas suspiciones ta-nquam maiestatis reos punitos esse, restrinxit hoc crimen; nec adeo late ut olim patere multa-23 sque causas, quae prius in hoc crimen uocabantur, suo se culo cessare uoluit.Itaque nobiscommittendum non est, ut causas criminis huius amplificemus, cum illi ipsi, a quibus elusspeciem sumpsimus, illud restrinxerint.Multa ab Herennio Modestino de eo praecipiuntur.Nam et personam spectandam esse an potuerit facere et an quid ante fecerit, et an sanae men-tis fuerit; nec lubricum linguae ad poenam trahendum esse; quae quidem et plura alia in legi-bus Romanis prodita extant.Nos uero primum definiamus maiestatem, ut quis eius laesaeargui possit, recte iudicemus.Maiestas igitur est amplitudo et dignitas reipublicae principi-sque ac eorum, qui legitime rempublicam gerunt, ex opinione praestantiae nata, in iure dicen-do ac imperandi potestate consistens.Omnis enim dignitas magistratus huc spectat, ut iure acimperio rempublicam gubernet.Ergo qui iuris dictionem interturbat aut iudicia uiolat, quiqueuel impedit uel priuat magistratum potestate faciendi sui officii, is, cum faciat contra rempu-blicam, maiestatis iudicetur.In summa is mihi reus laesae maiestatis esse uidetur, qui aduer-sus uel principem, uel magistratum, uel rempublicam, uel eum, cui pars aliqua reipublicaecommissa sit, aliquid dolo malo, turbulenter, seditiose aut hostiliter fecerit molitusue fuerit,unde praesentis status uel debilitatio inclinatioue, uel mutatio in deterius consequi possit.Sedhaec melius ex legibus Romanis cognoscentur; quae etiam poenam eius criminis ab eo, quihostili animo aduersus rempublicam uel principem fuisset animatus, ad haeredes et liberos,uel qui nihil tale meruissent, peruenire debere, nec eos ius succedendi habere pronunciant.Ethaec de maiestate.6.Insignes sunt et illae iniuriae, quibus foeneratores auari et amibitiosi rempublicam afficiunt.Veteres quidem Romani seuerius foeneratorem quam furem puniebant legibusque sanxerant,ut fur dupli, foenerator quadrupli condemnaretur.Legibus etiam pontificiis cauetur, ut nullasit eius factio testamenti, nisi primum restituant usuras inique extortas.Et de hoc igitur legi-bus cauendum et nimiae tum opum augendarum, tum honorum assequendorum cupiditatescoercendae.Quod ita fiet, si et ambitiosi nota aliqua inurentur et de diuitiarum aestimationeerit detractum.Videmus enim, quanto, in honore sint diuites: illis maior tribuitur laus sapien-tiae, fortitudinis; illis prima loca ab omnibus conceduntur; nihil illi dicunt, nihil faciunt, quodnon uulgo laudibus singularibus efferatur.Atque illi gradibus suis aureis scilicet et argenteisad summos honores ascendere contendunt, ad quos si detur eis peruenire, tum se aulaeis, uestepreciosa, argento, auro et numerosa familia hoc est operibus diuitiarum, qui operibus indu-striae et doctrinae non possunt, uisendos praebent.Profecto studio eiusmodi uel acquirendi,uel ostentandi opes crescente fortitudinem decrescere, exercitationem militarem cessare, di-scrimen fortium et ignauorum, solertium et inertium tolli necesse est Cupiditas etiam honoriset magistratus supra improbata est.Itaque et haec legibus prohibenda sunt et omnes ad fruga-litatis et parsimoniae disciplinam reuocandi.24 CAPUT XI.Leges in luxum omnis generis.Igitur et leges sumptuariae conscribantur et luxus omnis cibi potus ac uestitus interdicatur,picturae impudicae, cantilenae obscoenae una cum authoribus ex ciuitatibus eiiciantur, quade re primo libro dictum est.Et in ebrietatem aliquid decernatur, cuius in regno fortitudinemamitti, ueternum omnia occupare certum est.Ideo Mahometes, ut erat ad perspicienda pericu-la sagax, cum Turcas suos natura molles et bibaces uideret, uino eis prorsus interdixit, cuiususum perniciem illis allaturum putaret.Pittaci uetus lex ab Aristotele narratur, ut ebrii, siquem aut conuiciis, aut plagis affecerint, aut modis aliis indignis acceperint, grauius punian-tur, quam si id fecerint sobrii.Cum enim plures sint, qui poti alios iniuria afficiant, quamsicci, e republica esse duxit maiore supplicio eos coercere, qui ad peccandum magis, quamqui minus pironi essent.Nos contra excusatione ebrietatis minus seuere insolentiam uinolen-torum castigamus, cum tamen ebrietas et ipsa digna sit per se animaduersione et mater sitinfinitorum uitiorum.Atque hinc consequitur perutile reipublicae esse interdici importatio-nem omnium, quae ad luxum pertineant, ut sunt illecebrae libidinum ac gulae irritamentaomnia.25 CAPUT XII.Leges in ociosos.Haud scio an sit in ociosos et ignauos lex aliqua ponenda et eos, qui curam nullam habeantmerendi de re tum publica, tum priuatorum.Omnino uoce diuina sancitum est unicuiqueuescendum esse pane in labore et sudore et qui non laboraret, hic etiam ne manducaret.Ita-que ignaui et fuci omnes aut pellantur ex ciuitatibus aut aliis poenis afficiantur, ad publicauero munera nullo modo admittantur [ Pobierz całość w formacie PDF ]
  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • anikol.xlx.pl